FOLLERALIS seu FOLLARIS

FOLLERALIS seu FOLLARIS
FOLLERALIS, seu FOLLARIS
follis aereus, monetae species, apud Marcellin. Com. ubi Teruncianum Romanis dici ait. Item apud Falconem Benev. ubi de Rogerio Siciliae Rege, et Scriptores Byzantinos, qui Follis nomine plerunqueve Folleralem, seu follem aereum, intelligunt. Fuit id genus pecuniae omnium minimae; nam apud Calculones follis idem erat, quod apud Arithmeticos μονὰς: eorum 24. unum denarium argenteum, qui Miliarensis dicebatur, efficiebant: duodecim autem miliarenses unum aureum, sicque 288. folles inerant in uno numismate, Salmas. ad Heliogabal. Lamprid. C. du Fresne observat, 500. folles aereos conficere libram argenti, ex l. 3. Cod. Theodos. de Pistor. quae definit, primam Praeturam expendere 25000. follium, et 50. libras arg. secundam 25000. follium, et 40. libras arg. terriam deniqueve 15000. follium, et 30. libras arg. Quos vero senos folles, quibus libra porcinae carnis aestimabatur, vocat l. 3. dod. Cod. de Suariis, ἑξάφολον appellat Auctor Rationalis Peraequatorum, quo loco addit, ita nuncupatam additionem factam dicerato, a Leone Isauro etc. Atqueve haec de Follibus, sub et post Iustinianum: Sub Constantino vero et ante eum, folles dicebantur sestertii, unde Hesych. quadrantem esset dixit τὸ τέταρτον τȏυ φόλλεως. Follis tamen non semper pro aereo nummo usurpatus, sed etiam summam aliquam vel auri, vel argenti, vel aereae pecuniae designabat; sicque ut saccus auri, sporta auri, ita follis auri, certa auri quantitas vocabatur. Follis enim et saccus et marsupium idem, Salmas. ubi supra, vide quoqueve C. du Fresne Dissertatione de Infer. aevi Numism. n. 90. et 91. ubi apud Hispanos hodiequeve monetam quandam minutam, quae valeat cornado, sitque tertia pars blancae, Foluz vocari, ex Covarruvia, addit. Vide quoqueve paulo infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”